Eutropio, Breviario; libro primero, capítulo 8. - 16 views

-
#1 isaacus on 17 Mar 14L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, Volscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ab urbe est, vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit, cum Tuscis pacem fecit et templum Jovis in Capitolio aedificavit. Postea Ardeam oppugnans, in octavo decimo miliario ab urbe Roma positam civitatem, imperium perdidit. Nam cum filius eius, et ipse Tarquinius iunior, nobilissimam feminam Lucretiam eandemque pudicissimam, Collatini uxorem, stuprasset eaque de iniuria marito et patri et amicis questa fuisset, in omnium conspectu se occidit. Propter quam causam Brutus, parens et ipse Tarquinii, populum concitavit et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus quoque eum, qui civitatem Ardeam cum ipso rege oppugnabat, reliquit; veniensque ad urbem rex portis clausis exclusus est, cumque imperasset annos quattuor et viginti cum uxore et liberis suis fugit. Ita Romae regnatum est per septem reges annis ducentis quadraginta tribus, cum adhuc Roma, ubi plurimum, vix usque ad quintum decimum miliarium possideret.
-
#2 San José Campos on 17 Mar 14Aquí a darlo todo,ajaja
-
#3 David Ordóñez on 17 Mar 14Efectivamente... Hala, ¡buena suerte! Jajajaja
-
#4 David Ordóñez on 17 Mar 14¡¡Sin vocabulario es imposible!!
-
#6 David Ordóñez on 21 Apr 14¡¡Profe!! No sé si lo habremos hablado en alguna clase, pero me he dado cuenta, mientras veía la página de NoDictionaries, de que este capítulo de Eutropio es el 11, no el 8. Es para no dar lugar a equívocos. :)
To Top